[Türchen Nr. 12] Die Weihnachtsgeschichte nach Lukas – lateinisch 🏛️

Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate. Factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. 

Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum, et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: „Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum invenietis: Infantem pannis involutum et positum in praesepio.“ Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:  

„Gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis!“ 

Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: „Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis.“ Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc, et omnes, qui audierunt, mirati sunt et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.